- LINUS
- I.LINUSApollinis fil. ex Psamathe Crotopi Argivorum Regis filia; Cum enim Apollo, Occiso Pythone serpente, ad Crotopum venisset, ab eo hospitio susceptus, clam cum Psamathe eius filia concubuit, quae ex eo compressu gravida effecta, expletis legitimis mensibus, puerum peperit, quem Linum appellant. Hunc, cum patris indignationem metuens inter virgulta occultâsset, canes inde extractum dilacerârunt.II.LINUSOechaliensis citatur Steph. in Οἰχαλίᾳ.III.LINUSThebanus, Apollinis, et Terpsichores fil. Musicae peritissimus, primus Graecas literas e Phoenicia attulisse dicitur. Thamyrae, Herculis et Orphei praeceptor. Virg. Eccl. 4. v. 55. et seqq.Non me carminibus vincet noc Thracius Orpheus,Nec Linus, huic mater quamvis, atque huic pater adsit.Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.Hunc ab Hercule Occisum ferunt, impactâ in caput citharâ, quod ipsum rusticius canentem irrideret. Paus. l. 9. Mart. l. 9. Epigr. 88. cuius Epigraphe de filio Silii.Ipse meum flevi, dixit Apolle. LinonAliis Mercurio ex Urania natus fingitur, quia poeta et Orator erat, ac de origine mundi, cursu Solisac Lunae, animalium item plantarumque ortu scripsit. In momento omnia creata dixit, quod et Anaxagoras post eum sensit. Stob. l. de Prud. et Spe. Plutarch. Suid. Diog. in Praef. Gesner. in Bibl. etc. Fuisse Πρῶτον εὑρετὴν ῥυθμῶν καὶ μέλος, primum inventorem rhythmorum et melodiae. Diod. Sic habet l. 3. uti eum ἐπὶ ποιητικῆ καὶ μελωδίᾳ Θαυμαβέντα, poesi et melodiâ admirationem excellentem, fuisse addit. Lini Thebani iun. meminit Suid. et Lini Historici Steph.IV.LINUSauditor et comes Pauli Apostoli, x. Tim. c. 4. v. 21. Primus post Petrum Eccl. Romanae Ep. fuisse dicitur, A. C. 70. Euseb. l. 5. c. 6. Irenaeus l. 3. c. 3. Sub huius nomine duo circumferuntur libriad Ecclesias orientales, qui acta continentpasssionis Petrl et Pauli, sed libri illi commentitii sunt, et plurimos continent errores. Vide Bellarm. de Script. Eccl. et l. 1. de Rom. Poaetif. c. 9. Baron. ad A. C. 69. Possevin. in appar. sacro, in voce Linus. Morer. Dict. Hist.V.LINUSfons Arcadiae, feminis bibentibus ex eo abortum prohibens, Plin. l. 31. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.